- DACTYLICAE Tibiae
- DACTYLICAE Tibiaead ὑπορχήματα olim adhibitae, sicut Spondaicae ad hymnos Deorum, inaequalia habuêre intervalla, qualia sunt in temporibus dactyli pedis, unde iis nomen. Iul. Caes. Scalig. Poetic. l. 1. c. 20. Inventum autem dactylus Idaeorum Dactylorum dicitur Diomedi Gramm. verbis his, hi namque in insula Cretae Iovem custodientes ne vagitu se parvulus proderet, lusus excogitato genere, clypeolis aeneis inter se concurrentes, tinnitu aeris illisi, rhythmicâ etiam pedis dactyli compositione, celavêre vocem infantis. Quae causa, quôd Musicae studium ex Creta Ins. ortum fuisse, vult Solin. c. 11. ad quem locum vide Salmas. p. 171. Indidem Δάκτυλος dicta est pars quinta et ultima Πυθικοῦ Νόμου, in quo argumenti ratio ac tractus totus Apollinis pugnam, quinque partibus constantem, complectebatur; Erant autem illae Α᾿νάκρου???ις, Α῎μπευρα, Κατακελευσμὸς etc. postrema Δάκτυλος, a temporum numero; ab imitatione vero sibilantis inter moriendum serpentis, ςύριγξ quoque dicta. vide eundem Scalig. ubi supra l. eod. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.